Latin
SCHOLIOR
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 184-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIOR. QVAM recte Euclides dixeris, duas illas lineas intra triangulum constitutas, duci debere ab exiremitatibus unius lateris, aperte intelligi potest ex ea, quod mox ex Proclo demonstrabimus; in priangulis uidelicet rectangulis, uelvtiam amblygonijs, intra triangulum constirni posse duas lineas su per unum lalus circa angulum rectum, vel obtusum, quarum quidem una ab extremitate dicti lateris, altera vero a quouis puncto prope aliud extremum lateris eiusdem educitur ita vi hae constiturae maiores sint reliquis dudbus trianguli lateribus. Item in triangulis scalenis eodem modo super maximum datus duas rectas intra triangulum constitui posse, quae minorem comprehendant angulum, &c. SIT triangulum habens exempli gratia angulum ABC, obtusum. Dico ab extremo C, &a quouis puncto, nempe a D, prope aliud extremum B, lateris BC, duci posse duas lineas intra triangulum ad aliquod punctum, quae ma iores sint duobus lateribus BA, AC Ducatur enim recta DA: Et quonia in triangulo AB D, duo anguli ABD, ADB, minores sunt duobus rectis: Ponitur autem ABD, maBior recto, nempe obtusus; erit ADB, minor recto, ideoque minor angulo AB D. Quare latus AD, maius erit latere AB.