Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 197
Unproofread scanNot analysed yet
Sit enim CD, perpendicularis ad AB, nectam, quae in subiecto plano existit; &ex C, in alio plano, ad CD, ducatur alia perpendicularis CE, ita ut punctum E, intelligatur in sublimi. Quo posiro perspicuum est, rectam (D, incidentem in re ctas CE, AB facere duos angulos ECD, ADC, alternos aequales, cum sint recti; &tamen CE, AB, non sunt parallelae, quod non in eodem existant plano. Nen apposuit autem Euclides in propositione hanc conditionem; in seodem plano existentes: sicut neque in subsequentibus; quoniam cum in prioribus sex libris agatur de planis duntaxat, ut supra diximus, omnia intelligenda sunt necessario in eodem pla no existere. In vndecimo vero libro &alis, qui ipsum sequuntur, monebit semper, lineas aliquas in eodem esse plano, vel in diuersis planis; quiae in illis libris disseritur de solidis, in quibus diuersa plana considerari possunt. Quod idem dicendum est de punctis extra lineas, &superficies, &c. THEOR. 19. PROPOS. 28. SI in duas rectas lineas recta incidens li nea externum angulum interno, &opposito, &ad easdem partes, aequalem fecerit; Aut internos, &ad easdem partes duobus rectis aequales: Parallelae erunt inter se ipsae rectae lineae. IN duas rectas AB. CD, recta incidens EF, faciat primo externum angulum EGA, aequalem angulo interno, &opposito ad easdem partes GHC. Dico rectas AB, CD, esse parallelas. Q uoniam angulo EGA, aequalis ponitur angulus GHC, &ciden angulo E G A, aequalis est angulus HGB; erunt anguli alterni GH C, HGB, aequales: Quare lincae AB CD, paraleiae erunt. Idem ostendetur, si angulus externus EGB, aequalis ponatur interno GHD. SECVNDO faciat recta EF, angulos internos ex cadem parte, nempe AGH, CHG, duobus rectis aequales. Dico rursus, rectas AB, CD, esse parallelas.