Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 198
Unproofread scanNot analysed yet
Q uoniam an guli AGH, CHG, duobus rectis aequales ponuntur; Sunt autem &anguli AGE, AGH, duobus rectis aequales; Erunt duo anguli AGH, CHG, duobus angulis AGE, AGH, aequales. Ablato igitur communi angulo AGH, re manebit angulus AGE, externus angulo CHG, interno, &opposito ad easdem partes, aequaiis. Quare vt iam osten sum est, erunt rectae AB, CD, parallelę. Idem ostendetur, si duo anguli BGH, DHG, duobus rectis ponantur aequa les. Si igitur in duas rectas lineas recta incidens linea externum angulum &c. Q uod erat demonstrandum.