Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 207
Unproofread scanNot analysed yet
EUCLIDGEOM ctii, aequalem esse duobus internis, &oppositis ABC, BAC. Quoniam anguli ABC, BAC, ACB, aequales sunt duobus rectis, vt ostensum fuit; Sunt autem, &anguli ACF, ACB, Eduobus rectis aequales; Erunt anguli ABC BACACB. angulis ACF, ACB, aegnales. Dempto igitur communi angulo AtCB, F remanebit angulus ACF, duobus angulis ABC, BAC, aequalis. FACILE etiam conuerti poterit prima pars propositionis Euclidis: Hoc est, si ab vno angulo trianguli linea recra ducatur, vt angulus externus aequalis sit duotus internis, &oppositis, illam lineam esse in directum ipsi lateri constirutam. Ex C, enim ducatur CF. recta sitque angulus ACF, aequalis duobus angulis ABC, BAC: Dico, rectas BC, CF, in dire crum iacere. Cum. n. anculus ACF, aequalis sit angulis ABC. BAC; si addatur communis angulus ACB, erunt anguli ACFACB, aequales angulis ABC, BAC, ACB: Sed ABE, BAC, ACB, aequales sunt duobus reciis Igitur &anguli ACF, ACB; duobus erunt rectis aequales. Quare BC, CF, vnam lineam rectam constituunt.