Latin
QUOT ANGVLIS RECTIS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 207-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUOT ANGVLIS RECTIS aequiualeant anguli omnes interni cuiuscunque figurae rectilineae. DVOBVS modis ex hac propos. 32. colligemus, quot nam rectis angulis aequiualeant interni anguli figura cuiuilibet re ctilineae, quorum primus hic est. OMNES anguli figurae rectilineae cuiusuis sunt aequales bis tot rectis angulis, quota ipsa est inter figuras rectilineas. HOC est, omnes anguli primae figurae rectilineae aequales sunt bis vni recto, idest, duobus rectis; Anguli vero secundae figurae reciilineae aquales sunt bis duobus rectis, nempe quae tuor reciis; Anguli autem tertiae figurae rectilineae aequales sunt bis ir. bis tribus rectis, sex videlicet rectis; Es sic de reliquis.