Latin
COROLLARIVM. II
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 212
Unproofread scanNot analysed yet
THEORECTAE lineae, quae aequales, ¶llelas lineas ad partes easdem coniungunt; Et ipsae aequales, ¶llelae sunt. SINT rectae lineae AB, CD, aequales, ¶llelae; Ipsas autem con iungant ad easdem partes rectae AC, BD. Dico AC, BD, aequales quoque esse, ¶llelas. Ducatur enim recta AD. Q uoniam igitur AD, incidit in parallelas AB, CD, erunt anguli alterni BAD, CDA, aequales; Quare cum duo latera BA, 29. primi. AD, trianguli BA D, aequalia sint duobus lateribus CD, DA, trianguli CDA, vtrumque vtrique, &anguli quoque di4 primi. ctis lateribus inclusi ęquales; erunt bales BD, AC, aequales, &angulus ADB, angulo DAC, aequalis. Cum igitur hi 27. primi. anguli sint alterni inter rectas AC, BD, erunt AC, BD, parallelae: Probatum autem iam fuit, easdem esse aequales. Rectae ergo lineae, quae aequales, ¶llelas lineas, &c. Q uod erat demonstrandum.