Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 212-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIOX. DIXIT Euclides, lineas aequales, ¶llelas ad easdem partes debere coniungi, vt coniungentes fint &aequales ¶llelae. Nam si ad partes diuersas coniungerentur, vt ad A, &D; Item ad B &C, neque coniurgentes essent parallela vnquam, sed perpetuo se mutuo secarent, neque essent aequales, nisi raro admodum, vt ex sequenti propositione constabit. THEOR. 24. PROPOS. 34. PARALLELOGRAMMORVM spatiorum aqualia sunt inter se, quae ex aeduerso! aduerso &latera, &anguli; atque illa bifaria secat diamteer. SIT parallelogrammum ABCD, quale definiuimus definitione 35. Dico latera opposita AB, DC, inter se esse aequalia, nec non latera opposita AD, BC: Item angulos! oppositos B, &D, aequales inter se esse, nec non angulos op positos DAB, &DCB: Denique ducta diametro AC, parallelogrammum ipsum bisariam secari. Cum enim AB, DC, sint parallelę, erunt anguli alterni BAC, DCA, ęquales.