Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 213
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus quia AD, BC, sunt parallelę, erunt &anguli alterni BCA, DAC, aequales. Itaque cum duo anguli BAC, BCA, trianguli ABC, aequales sint duobus angu lis DCA, DAC, trianguli ADC, vterque vtrique; &latus AC, dictis angulis adiacens commune vtrique triangulo; erit recta AB, aequalis oppositae rectę DC, &recta BC, oppositae rectę A D. quod est primum. Erit rursus eadem de causa angulus B, angulo D, ęqualis. Et quia si ęqualibus! angulis BAC, DCA, addantur aequales anguli BCA, DAC, toti quoque anguli BAD, BCD, fiunt equales; constat secundum, angulos nimirum oppositos esse aequales. Quoniam vero duo latera AB, BC, trianguli ABC aqualia sunt duobus lateribus CD, DA, trianguli CDA, vtiumque vtrique; &angulus B, angulo D, ęqualis, vt iam pitendimus; erunt triangula ABC, CDA, ęquaha, ideoque patallelogrammum ABCD, diuisum bifariam a diametro AC, quod tertio proponebatur. Parallelogrammorum igitur spaliorum ęqualia sunt inter se, quę ex ad uerso &c. Quod ostendendum erat.