Latin
SCHOLIUX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 214
Unproofread scanNot analysed yet
DicoABCD, esse parallelo trammum; hoc est, lineas AB, DC, esse parallelas; Itemque lineas AD, BC. Ducta enim diametro AC, erunt duo latera AB, BC trianguli ABC, aequalta duobus lateribus CD, DA, trianguli CDA, utrumque utrique, &basis AC, communis; igitur erit angulus B, angulo D, aequalis. Rursus quia latera AB, BC, aequalia sunt lateribus CD, DA, vtrumque vtrique &anguli B, D, ostensi aequales; erit angulus BAC, angulo DCA, alterno aequalis, &angulus BCA alterno angulo DAC. Quare erunt AB, &DC, parallelae; Item AD, &BC, quod est propositum. HINC constat, Rhombum, &Rhomboidem esse parallelogramma; quoniam opposita eorum latera sunt inter se aqualia ut manifestum est ex eorum definitionibus. Pari ratione quadratum, parallelogrammum eris, quod latera opposita habeat aequalia. Sunt enim omnia quatuor eius latera inter se a qua lia, per eius definitionem. Conuertit autem hoc theorema primam partem propositionis 34 ut pates. Secundum theorema tale est. OMNE quadrilaterum habens angulos oppositos aequales, est parallelogrammum. SINT in quadrilatero ABCD, anguli oppositi A, &C, aequales; Item oppositi anguli B, &D. Di co ABCD, esse parallelogrammum; hoc est, lineas AB DC esse parallelas; Itemque lineas N— AD, BC. Namsi aequalibus angulis A, &C, addantur aequales anguli B, &D; erunt duo anguli A, &B, duobus angulis D, &C aequales, &idcirco anguli A, &B, dimidium facient quatuor angulorum A, B, C, &D. Cum igitur hi quaturr aequales sint quatuor rectis, ut ad propos. 32. demon strauimus, strauimus, erunt duo A, &B. duobus rectis aequales.