Latin
SCHOLIUX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 215
Unproofread scanNot analysed yet
Quare AD, BC, parallelae sunt. Eadem ratione erunt AB, DC, paralelae. Erunt. n. duo quoque anguli A, &D, duobus angulis B, et C, aequales, &c. Quod est propositum. Ex hoc etiam manifestum est, Rhomboidem esse parallelogrammum, cum eius anguli oppo ssiti aequales sint, per definitionem. Similiter quadratum, &altera parte longius. Sunt enim &eorum anguli oppositi aequales, cum sint recti, ex eorum desinitionibus. HOC theorema conuertit secundam partem propositionis 34. ut constat. Tertia autem pars non potest conuerti. Nam &trapezium aliquod bifariam secari potest à diametro, &i2 men non est parallelogrammum. Sit enim altera parte longius, uel Rhomboides ABCD, quod parallelogrammum esse ostensum esi; in quo ducta diametro AC, constituaetur super AC, triangulo ABC, aequale triangulum AEC, inuerso ordine, ita ut latus CE, sit aequale lateri AB, &AE, ipsi CB. fiatque trapezium AECD. Quoniam vero triangulum ABC, triangulo ADC, aequale est, quod diameter AC, bifariam secet parallelogrammu DB: Erit et triangulum AEC, triangulo ADC, aequale: Ac proinde trapegium AECD, bifariam diuidetur à diametro AC. QUOD si quadrilaterum aliquod diuidatur bifariam al utraque diametro, illud parallelgramum erit, ut ostendemus ad propos. 39. Quod quidem in nullo trapezio fieri potest. Tertium Theorema huiusmodi est. OMNE quadrilaterum habens omnes angu los rectos, est parallelogrammum. SINT in quadrilatero ABCD, omnes quatuor angul recti; Dico ipsum esse parallelogrammum; hoc est, lineas AB, DC, esse parallelas; Itemque AD, BC. Quoniam duo anguli CA, &B, aequales sunt duobus rectis. cum sint duo recti; erunt AD, BC parallelae. Fodem modo erunt AB, DC, parallelae; atque adeo ABCD, parallelogrammum. quod est propositum. HINC rursum constat, Quadratum, &Altera parte longins