Latin
ELIBECRS). I. A
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 217
Unproofread scanNot analysed yet
basi BD, aequalis: Ac proinde diametri in quadrato, &figura altera parte longiore aequales sunt. SIT rursus Rhombus, vel Rhomboides, AB. CD in quo diametri ACBD; sitque angulus BAD, maior s ABC, mi B nor. Non enim aquales sunt, quialias uterque esset rectus, cum ambo aequales sint duobus rectis; CDE quod est absurduin, &contra de finitiones Rhombi, &Rhomboidis. Dico diametrum BD, maiorem esse diametro AC. Quoniam duo latera AB, AD, trianguli BAD, aequalia sunt duobus lateribus AB, BC, trianguli ABC, vtrumque vtrique, &angulus BAD, angulo ABC, maior existit; erit basis BD, maior hase AC. quod est propositum. Ex cuo manifestum est, cur in propositione 33. Euclides asseruerit, eas tantum lineis quae coniungunt parallelas aequales ad easdem partes, aequales esse, ut ibidem annotanimus. Nam in Rhombo, &Rhombeide rectae AC, BD inaequales sunt, licet coniungant parallolas AB, DC, quia non ad easdem partes ipsas coniungunt, ut perspi cuum est. INomni tamen parallelogrammo diamerri se mutuo bifariam diuidunt. Cum enim duo anguli EAD. EDA, trianguli AED, aequales sint alternis angulis ECB, EBC, trianguli BEC, uterque vtrique; &latus AD, aequale lateri BC, opposito; Erit, &AE recta rectae CE, &recta DE, rectae BF, aequalis. Quare vtraque diameter bisariam diuiditur in puncto E. HVIVS autem, quod modo diximus, conuersum etiam demonstrabimus, nimi OMNE quadrilaterum, in quo diametri se mutuo bisariam diuidunt, parallelogrammum est. IN quadrilatero enim ABCD, diametri AC BD, se mutuo bisariam d uidant in E. Diro ABCD. parallelogrammum esse. Cum enim latera AE, EB triansuli AEB, aequalia sint lateribus CE, ED, trianguli CED; &anguli con tenti ad uerticem E, aequales quoque: Erunt &bases AB CD, aequales, &angulus ABE, angulo alterno CDE, aequalis. Quare rectae AB, CD, parallelae sunt. Eadem ratione parallelae ostendentur AD, CB. Parallelogramum ergo est ABCD. HVC quoque referri potest hoc theoremae. RECTA linea secans diametrum parallelogrammmi bifariam quomodocunque, diuidit parallelogrammum bifariam quoque: &recta linea diuidens parallelogrammum bifariâ quouis modo, secat quoque diametrum bifariam.