Latin
ELIBECRS). I. A
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 218
Unproofread scanNot analysed yet
IN paerallelogrammo ABCD, diametrum AC bisaria secet recia EF, in puncto G 3 Dico parallelogrammum diuidi bisariam. Quoniam angulus EAG, aequalis est angulo al teirno FCG, &angulus EGA, angulo FGC, Est autem &latus AG, lateri CG, aequale per hypothesin; Erunt &latera EG, FG, aequalia. Quare cum lateApra AG GE, aequalia sint lateribus CG, GF, &anguli quoque contenti aquales; erunt triangula AGE, CGF, aequalia. D F I C Addita igitur communi quantitate BC GE, erit triangulum ABC, trapezio BCFE, aequale; Sed triangulum ABC, dimidium est parallelogrammi ABCD, Igitur &trapezium BCFE, dimidium erit eiusdem parallegrammi, ideoque recta EF parallelogramum bisaria secat. SECET iam EF, parallelogrammum bifariam; Dico, &diametrum AC, bifariam secari in G. Si enim non bisa riam diuiditur in G, diuidatur bifariam in alio puncto, vt in H, per quod ducatur recta EHI; Eritque, vt iam demon strauimus, EICB, trapezium dimidium parallelogrammi ABCD, atque adeo aequale trapezio EFCB quod etiam dimidium ponitur eiusdem parallelogrammi, pars toti, quod est absurdum. Diuiditur igitur AC, bisariam in G, &non in alio puncto. quodaerat propositum.