Latin
ELIBERS.I.VS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 230
Unproofread scanNot analysed yet
ELIBERS. I. VS quae vel cadet supra AD, vel infro. Cadat primo supra, qualis est AE, coratque cum BD, protracta, in E, &ducatur recta EC. Q uoniam igitur parallelae sunt AE, BC, erit trian 37. primi. gulo ABC, tuar gulum EBC, aequale: Est autem per hypothesin tnangulum quoque DBC, aequale eidem triangule 1. pron. ABC; Igitur erunt triangula DBC, EBC aequalia, pars &totum, quod est absurdum. Quod si parallela ducta per A, cadar infra A D, qualis est AF; ducta recta FC, erunt cadem ratiocinatione triangula BFC, FDC, aequalia, pars &totum; quod est absuidum. Erit igitur AD, parailela ipsi BC. Quare triangula aequalia super eadem basi, &c. Quod ostendendum erat. SCHOLION. EX his infert Campanus sequens hoc theorema. LINEA recta secans duo trianguli latera bifariam, erit reliquo lateri parallela. SECET Iinea DF, latera AB, AC, trianguli ABC bifariam in D, &E. Dico DE, parallelam esse lateri BC. Cum enim triangula ADE, BDE, sint super aequales bases AD, DE, &inter easdem parallelas; (si per E, duceretur parallela ipsi AB) erit triangulum 38. primi. BDE, triangulo ADE, aequale: Eadem ratione erit triangulum CED, eidem triangulo ADE 1. pron. aequale; Igitur triangula DBE, CED, aequalia erunt: Habent autem eandem basin DE, &sunt ad easdem partes con stituta: Quare inter easdem erunt parallelas, &idcirco DE, 39. primi. BC, parallelae erunt; Quod est propositum. ID autem, quod ad finem secundi theorematis in scholio propos. 34. polliciti sumus, facile ex hac propos. demonstrabimus. Videlicet. OMNE quadrilaterum ouod ab vtraque diametro bisariâ diuiditur, parallelogrammum est. NAM quadrilate um ABCD, diuidatur bifariam ab vtraque diametro AC, BD. Dico ipsum esse parallelegrammum.