Latin
ELIBERS.I.VS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 231
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim triangula ADC, BDC, dimidia sint eiusdem qua drilateri ABCD, ipsa inter se aequalia erunt. Quare cum eandem habeant haesin DC, ad easdemque partes sint, ipsa in eisdem parallelis erunt: Atque idcirco AB, DC, parallela sunt. Non aliter ostendemus, parallelas eße AD, BC. Parallelogrammum igi tur est ABCD. Quod est propositum. THEOR. 30. PROPOS. 40. TRIANGVLA aequalia super aequalibus basibus, &ad easdem partes constitu ta; &in eisdem sunt parallelis. SINT duo triangula aequalia AI C, DEF, super ba ses aequa les BC, EF, (quae in eadem recta linea collocentur,) &ad easdem partes constituta. Dico ca esse in eisdem parallelis, hoc est, rectam ex A, ad D, ductam parallelam esse rectae B F. Si enim non est, cadet parallela ipsi BF, per A, ducta vel supra A D. vel insia. Cadat primo supra, coeatque cum ED, producta in G, &ducatur recta GF. Quon à igitur parallelae sunt AG, BF, erit trianvulum EFG, triangulo ABC, aequale; Ponitur autem, &triargulum DEF, eidem triangulo ABC, aequale: Igitur triangula DEF, GEF, aequalia erunt, pars &totum; Quod est absurdum. Quod si parallela ducta per A, cadat infia AD, qualis est AHiducta recta HF, erunt eadem argumentatione triangula FEF, DEF, ęqualia, pars &totum; quod est absurdum. Bit igit AD, parallela ipsi BF. Quare triangula aequalia super aequalibus basibus, &c. Q q erat demon strandum.