Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 242
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus peractis, con stitutum erii super datam rectam EF, parallelogrammum EFLM, aequale rectilineo dato, in dato angulo F, qui aequalis est angulo D, proposito. PARI ratione, propositis quotcunque rectilineis, constituemus illis parallelogrammum aequale, si omnia resoluantur in triangula, quibus aequalia parallelogramma exhibeantur si ngulis singula, per propos 42. &44. ceu factum est ab Euclide in hoc problemate. Nam cum omnia haec parallelogramma efficiant vnum parallelogrammum, veluti hic demonstratum suit, constitutum erit parallelogrammum aequale rectilineis propositis. Vt si quis intelligat duo rectilinea proposita AB, &C; Atque AR, resoluatur in iriangula A, &B. singulisque triangulis A, B, C, singula parallelogramma EG, GI, IL, iuxta artem huius problematis, aequalia constituantur, ex propos. 42. &45. erit constructum parallelogrammum totum EFLM, a quale duobus rectilineis AB &C. Et sic de pluribus. HVC referri p. teris problema vtilissimum ex Peletario. qu nos tamen alio modo, et breuiori demostrabimus, in huc modu. DATIS duobus rectilineis inaequalibus, excessum maioris supra minus inquirere. SENT data Y– rectilinea A, &B. sitque A, maius. Opor. tet igitur indagare, qua magnitudine rectilineum A, supere. rectilineum B. Fias parallelogrammum CDEF in quocuque 45. primi. angulo D, aequale maiori recti lineo A. Et super rectam CD parallelogrammum CDGH, in eodem angulo D. aequale rectilineo minori B. Quoniam igitur parallelogramnium CDEF, superat parallelogrammum CDGH, paralielogrammo EFHG; superabit ouoque figura A, figuram B, eodem parallelogranmo EFHG. Quod est propositum. PROBL. 14. PROPOS. 46. ADATA recta linea quadratum de scribere.