Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 243
Unproofread scanNot analysed yet
SIT data recta AB, super quam oporteat qua dratum describere. Ex A, &B, educantur AD, BC, perpendiculares ad AB, sintque ipsi AB, aequales, &connectatur recta CD. Lico ABCD, esse quadratum. Cum . n. arguli A, &B, sint recti, erunt AD, BC, parallelae: Sunt autem &aequales, quod vtraque aequalis sit ipsi AB; Igitur &AB, DC parallelae sunt &ęquales: &ideo paralelogrammum est ABCD; in quo, cum AD, DC, CB, aequales sint ipsi AB, omnes quatuor lineę ae quales existunt; Sunt autem &omnes quatuor anguli recti, cum C. &D, aequales sint oppositis rectis A, &B. Quadratum igitur est ABCD, ex definitione; Ac, proindea da ta recta linea quadratum descripsimus; Q uod faciendu erat.