Latin
EX PROCLO
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 243-2
Unproofread scanNot analysed yet
EX PROCLO. LINEARVM aequalium aequalia sunt quadrata: &quadratorum aequalium aequales sunt lineae. SINT primo rectae AB, CD, aequales; Dico EH G earum quadrata ABEF, CDGH, aequalia quoque esse. Ducis enim diametris BE, DH, eriit du latera BA, AF, trianguli BAF, duobus laterib DC, CH, trianguli DCH, aequalia, vtrumque v. A BCD trique; eum ex definitione quadrati rectae AF CH, aequales sint rectis AB, CD: Sunt autem, &anguli A. &C, aequale, nempe recti: Igitur triangula BAF, DCH, aequalia erunt. Quae cum sint dimidia quadiatorum, erunt &quadrata tota aequalia. Quod est propositum. SINT secundo quadrata ABDE, BCFG, aequalia; Dico lineas quoque ipsorum AB, BC, ęquales esse. Conrungantur. n. quadrata ad angulum B, vt rectae AB, BC, in directu constituantur. Et quoniam angulABGI, ABD, sunt recti, erunt &rectae GB, BD, in directum constituta. Ducatur diametri AD, CG, iungà tutque rectę AG, CD. Quoniâ igitur quadrata ABDE, BCFG, ęqualia sunt, erunt &triangula ABD, BCG, eorum dimidia, aequalia. Addito ergo coni triangulo BCD, fiet tutum triangulum ACD, toti triangulo GDC, aequale. Quare triangula ACD, GDC, cum candem habeant basin CD, ad easdeqe sint partes, in eisdè sunt paralse19 primi.