Latin
P PROLEGOMENA. AN
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 25
Unproofread scanNot analysed yet
Plato etiam cum ob alias, tum ob eam etiam causam discendam esse Geometriam dixit, quod eius cognitio maxime sit utilis, ut aliae artes facilius, &rectius percipiantur. Postremo est haec summa laus Geometriae, omnibusque modis praedicanda, quod non haesit in exiguis, &inferioribus hisce machinis, à quibus originem traxit, sed euolauit in coelum usque, &humanas mentes humi abiectas in il lam rursus coelestem sedem inuexit, &admirandam mundi huius fabricam, eiusque administrationem, &gubernationem nostro intellectui subiccit. DIVISIO