Latin
GEOMETRIAE
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 25-2
Unproofread scanNot analysed yet
GEOMETRIAE, &elementorum Euclidis. CEOMETRIA diuiditur in Planorum contemplationem, quae genera li uocabulo Geometria dicitur, &in doctrinam Solidorum, quam proprio, ac peculiari nomine Ste reometriam appellant Mathematici. Nam Geometria uniuer se sibi hunc scopum proponit, ut plana, aut solida nel constituat, uel constituta inter se comparet, aut diuidat. Neque uero mirum alicui uideri debet, quod cum tria sint genera magni tudinum, linea, superficies, &corpus, solum de duobus posterioribus extent propriae contemplationes, ut diximus, non autem de lineis, uel etiam punctis: Non, inquam, debet uideri mirum. quoniam, ut ait Proclus, Geometria potissimum circa figura nersatur, quae in planis duntaxat, uel etiam solidis consistunt omnes. Non enim puncta, uel lineae figuram ullam constituunt sine planis, aut solidis, ac proinde necesse non erat, propriam de punctis, &lineis scientiam instituere; Superficiebus uero, siue planis, &corporibus, solidisue maxime conueniebat, ut proprias nanc iscerentur tractationes.