Latin
LIBERAA. II.Q
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 256
Unproofread scanNot analysed yet
LIBERAA. II. Q si lineae oppositae, eruns omnia quatuor parallelogrammi rectanguli la terae aequalia: Quare ex definitione quadrati quadratum erit ITEM manifesium est, si duae rectae lineae alijs duabus rectis li naeis aequales fuerint, utraque vtrique, rectangulum parallelogran mum sub prioribus duabus comprehensum, aquale esse ei, quod sub duabus posteriobus comprehenditur, parallelogrammo re ctangulo: quoniam &anguli, &latera vnius aequalia sunt &angulis, &lateribus alterius. Quod tamen facile hac etiam Jratione demonstrari potest. Sint rectae AB BC, aequales rectis DE, EF. vtraque ytrique; Dico paralle logrammum rectangu lum ABCG, contentum sub AB, BC aequale esse parallelogrammo rectangulo DEFH, AC, LF. cum la contento sub DE, IF. Ductis etenim diametris tera AB, BC, trianguli ABC. aqualia sint lateribus DE EF, trianguli DEF; &anguli B &E, aequales, nempe recti, erunt triangula ABC, DEF, aequalia; Eadem ratione aequalia erun triangula AGC, DHF: Quare tota parallelogramma ABCG, DEFH, aequalia erunt. HABET autem comprehensio haec parallelogrammi rectan guli sub duabus rectis lineis angulum rectum continentibus, magniam affiniiatem cum multiplicatione vnius numeri in alterum. Sicut enim ex multiplicatione 3. in 4. producitur numerus 12. qui in sormam parallelogrammi constituitur, vnde et contineri dicitur sub 3. &3: Ita quoqe paral lelogrammum reciangulum ABCD, coprebensum sub dua bus rectis AT, BC quarum illa sit 3. palmorum, haec autem 4 constat 12. palmis quadratis, qui quidem ex ductu lineae AB. 3. palmorum in lineam EC. palmoru prducuntur vt figura indicat notumque est Arithmeticis, ato; Geometris. Demonstratur autem a Ioan. Regio mont. lib. 1, de triangulis propos. 16. Hinc fit, vt nonnulli dicant, parallelogrammum reciangulum gigni ex ductu duarum linearum circa angulum rectum vntus in alteram. Vt proxime antecedens paerallelogrammum ex ductu lineae AB, in lineam BC, vel (quod idem est) exductu lineae BC, in lineam AB. Idem enim parallelogrammum procreatur, siue minor linea in maiorem, sine anxior in minarem ducatur; quemadmodum etiam iden: prolucitur producitur numerus, siue minor numerus in maiorem, siue maior in minorem ducatur. Tam enim ex multiplicatione 3. in 4, quam ex 4. in 3 producitur hic numerus 12.