Latin
LIBERAA. II.Q
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 257
Unproofread scanNot analysed yet
OBITER quoque monendus mihi lector uidetur, Euclidem in hoc secundo libro, &in alijs, qui sequuntur, parallelogrammum rectangulum appellare simpliciter rectangulum; quod etiam caeteri Geometrae obseruant, ita ut nomine rectanguli perpetuo intelligendum sit parallelogrammum rectangulum. Rursus, ne toties eaedem literae repetantur, solent Geometrae expri mere parallelogrammum tam reciangulum, quam non rectangulum duabus dun taxat literis, quae per diametrum opponun tur; Vt superius parallelogramnium appellant AC, vel BD. II. IN omni parallelogrammo spatio, unumquodlibet eorum, quae circa diametrum illius sunt, parallelogrammorum, cum duobus complementis, Gnomon uocetur. IN Parallelogrammo ABCD, siue rectangulum illud sit, siue non, ducatur diameter AC, ex cuius puncto quolibet G, ducantur rectae EF, HI, parallelae lateribus parallelogrammi, ita vt parallelogrammum diuisum sit in quae ACDA tuor parallelogramma, quorum MlMselm duo EH, IF, dicuntur esse circu diametrum, alia vero duo BG, GD, complementa, vt manifestum est ex vltima definitione primi lib. Itaque figura compo sita ex parallelogrammo vtrolibet circa diametrum, ut ex! F, rna cum duobus complementis BG GD, qualis est figura EBCDHGE, quam complectitur circunferentiae KLM, dicitur Gnomon. Eadem ratione figura FDABIGF, composita ex parallelogrammo EH, circa diamatrum, &duo[bus complementis BG, GD, Gnomon appellabitur.