Latin
THEOR. I. PROPOS. I
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 258
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. I. PROPOS. I. SI fuerint duae rectae lineae, seceturque ipsarum altera in quotcunque segmenta: Rectangulum comprehensum sub illis duabus rectis lineis, aequale est eis, quae sub insecta, &quolibet segmentorum comprehenduntur, rectangulis. SINT duae rectae A, &BC. quarum BC, secetur quomodocunque in quotlibet segmenta BD, DE, EC: Dico rectangulum sub A, &BC, comprehensum aequale esse om nibus rectangulis simul sumptis, quae sub linea indiuisa A, &quolibet segmento comprehenduntur, nempe rectangulo sub A, &BD; Item sub A, &DE; Item sub A, &EC, comprehenso. Rectangulum enim BF, comprehendatur sub A, &BC, hoc est, recta GB aequalis sit rectae A; Quod quidem fiet, si erigantur ad BC, duae perpendiculares BG, CF, aequales rectae A, ducaturque recta FG. Drinde ex D, &E, ducantur rectae DH, EI, parallelae ipsi BG, uel CF. Itaque DH, 33. primi EI, cum parallelae sint ipsi BG, inter se quoque parallelae erunt: Rursus eaedem, cum ex constructione paraliclogramma 34 primi propterea rectae sint BH, BI, aequales erunt rectae BG, ac A. Q uoniam igitur recta BG, aequalis est rectae A, erit rectangulum BH, comprehensum sub insecta linea A, &segmento BD; Eadem ratione erit rectangulum DI, comprehensum sub A, &segmento DE; Item rectangulum EF sub A, &segmento EC. Q uare cum rectangula. BH, DI, EF, aequalia sint toti rectangulo BF; perspicuum est rectangulum comprehensum sub A, &RC, aequale esse rectangulis omnibus, quae sub A, et segmentis BD, DE, EC, comprehenduntur. Si ergo fuerint duae rectae lineae, seceturque ipsarum altera, &c. Quod erat ostendendum.