Latin
CTOTIOI
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 267
Unproofread scanNot analysed yet
CTOTIOI. IM numeris ita theorema hoc quartum exercebitur. Sit nu megus 10. diuisus vtcunque in 7. &3. Vides igitur 100. quadratum totius numeri aequale esse 49. &9. quadratis partium 7. &3. vna cum numero 21, qui ex 7. in 3. procreatur, bir sumPERFACILE autem ex hoc theoremate demonstrabi mus; Si linea recta fuerit dupla lineae rectae, quadratum ex illa descriptum, quadruplum esse quadrati ex hac descripti. Sit enim linea AB, dupla lineae K. Dico quadratum rectae AB, quadruplum esse quadrati rectae. K. Nam diuisa AB, bifarià mC, si sia constructio, vt in theoremate; erunt quatuor parallelogramma A G, CI, TF, FH, quadrata, atque inter se aequalia, cum omnia eorum latera sint aequalia, vt facile demonstrari potest ex propos. 34. lib. 1. omnesque anguli recti. Quare cum quadratum AD, aequale sit quatuor quadratis AG, CI, IF, FH, erit quadratum linea AB; quadruplum quadrati lineae AC hoc est, lineae K, quae aequalis est ipsi AC. Est . n. vtraque dimid a lincae AB. BREVIVS. Ex hac propositione, quadratum rectae AB, aequale est quadratis rectarum AC. CB, &rectangulo sub rectis lineis AC, CB, bis comprehenso. Cum igitur quadrata rectarum aequalium AC, CB, aequalia sint; &rectangulum sub aequalibus AC. CB, quadratum quoque sit, atque aequale quadrato rectae AC; Constat quadratum rectae AB, quadruplum esse quadrati rectae AC. cum aequale sit quatuor quadratis aequalibus quadrato rectae AC. ECONTRARIO ostendemus; Si quadratum quadru plum fuerit quadrati, latus illius duplum esse lateris huius. Sit enim quadratum rectae AB, quadroplum quadrati rectae K. Dico latus AB, duplum esse lateris K. Nam diuisa recta AB, bifariam in C, vt AB, dupla sit ipsius AC; erit, vt iam demonstratum est, quadratum rectae AB, quadruplum quadrati rectae AC; Erat autem &quadruplum quadrati rectae K. Igitur aequalia sunt quadrata rectarum K, &AC, &ipsa rectae K, &AC, aequales. Est autem AB, ex constructione, ipsius AC, duplae: Dupla ivitur etiam erit ipsius K. Haec tamen omnia aliter demonstrabimus ad propos. 20. lib. 6. THEOR. SI recta linea secetur in aequalia, &non aequalia: Rectan gulum sub inaequalibus segmentis totius comprehensum, vna cum quadrato, quod ab intermedia sectionum, aequale est ei, quod a dimidia describitur, quadrato. DIVIDATVR recta AB, bisariam in C, &per inaequalia in D, vt sectionum intermedia recta sit CD, qua dimidia CB, minus segmentum DB, superat, vel qua marus segmentum AD, dimidium AC, excedit: Dico rectangulum sub segmentis inaequalibus AD, DB, comprehensum, vna cum quadrato recrae CD, quae inter duas est sectiones, aequale esse quadrato dimidiae CB.