Latin
CTOTIOI
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 268
Unproofread scanNot analysed yet
Describatur enim CF, quadratum super dimidia CB; &duc:a diametro BE, ducatur ex D, recta DG, parallela rectae BF, secans diametrum BE, in H, puncto, per quod ducatur rectae BC, parallela IK; Item ex A, rectae CE, parallela AL, secans IR, pro iuctam in L. Erunt igitur per corollarium praecedentis propos. DI, KG, quadrata, ideoque DH, recta rectae DB, aequalis: Est autem &KH, ipsi CD, aequalis. Quare rectangulum AH, comprehendetur sub AD, DB; &KG, erit quadratum rectae CD. Probandum itaque est rectangulum AH, vna cum qua drato KG, aequale esse quadrato CF. Quoniam ergo complementa CH. FH, aequalia sunt; si addatur commune quadratum DI, erit parallelogrammum DF, parallelogrammo CI, aequale; Est autem &AK, eidem CI, aequale, quod &bases AC, CB, aequales sint: Igitur DF, AK, aequalia inter se erunt; quibus si commune apponatur CH, erit gnomon MNO, rectangulo AH, aequalis. Q uocrca cum gnomon MNO, &quadratum KG, aequalia sint quadrato CF, erit &rectangulum AH, vna cum quadrato AG, ęquale eidem quadrato CF. Si recta ergo linea secetur in aequalia, &non ęqualia, &c. Quod ostendendum erat. p -a r