Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 280
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur quadrata ex AD, BD, aequalia sunt quadratis ex AC, CD, bis; Ac proin le quadrata ex AD, BD, dupla sunt quadnitorum ex AC, CD; Quod erat demonstrandum. NVMERVS IO. bifariam secetur in 5. &5. cui addatur numerus quiuis 3. vt totus numerus compositus sit 13. Quadrati igitur numeri 169. &9. horum numerorum 13. &3. dupli sunt numerorum quadratorum 25. &64. qui ex his numeris 5. &8. gignuntur, ut perspicuum est. PROBL. I. PROPOS. II. DATAM rectam lineam secare, ut con prehensum sub tota, &altero segmentorum rectangulum, aequale sit ei, quod a reliquo segmento fit, quadrato. DATA sit recta AB, quam secare oportet in duas partes, ita ut rectangulum comprehensum sub tota AB, &minori eius segmento, aequale sit quadrato reliqui segmenti maioris. Describatur ex AB, quadratum AC, &D—L diuiso latere AD, quod cum linea data AB, Elangulum rectum efficit, bisariam in E, iungatur recta EB, cui ex EA, producta aequalis sumatur EF; &ipsi AF, abscindatur ex recta AB, data aequalis AG. Dico rectam AB, sectam esse in G, ita ut rectangulum comprehensum sub AB, &BG, aequale sit quadrato rectae AG. Ducatur enim per G, recta HI, parallela rectae DF, secans CD, in I; Ac per F, ducatur ipsi AG, parallela FH, secans HI, in H. Erit igitur parallelogrammum AH, quadra tum segmenti A G, cum omnia eius quatuor latera sint aequalia; &rectangulum CG, comprehensum sub AB, &segmento BG, quod AB, aequalis sit ipsi BC. Itaque pro bandum est, rectangulum CG, &quadratum AH, aequalia esse.