Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 281
Unproofread scanNot analysed yet
Q uoniam igitur recta DA, qiuisa est bisariam in E, &ei addita in rectum AF, erit rectangulum sub DF, FA, hoc est, rectangulum DH, (cum FH, st aequa lis ipsi FA;) una cum quadrato dimidiae AE, aequale quadrato rectae EF, hoc est, quadrato rectae EB, quae rectae EF, aequalis est: Est autem quadratum rectae EB, aequale quadratis rectarum AE, AB: Q uare rectangulum DH, vna cum qua drato rectae AE, aequale est quadratis rectarum AE, AB: Dempto ergo communi quadrato rectae AE, remanebit re ctangulum DH, aequale quadrato rectae AB, hoc est, quadrato AC. Ablato igitur rui sus communi rectangulo AI, remanebunt rectangulum CG, &quadratum AH, inter se aequalia. Quod est propositum. Datam igitur rectam AB, secuimus, &c. Quod erat faciendum.