Latin
ALIBER. 9
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 298
Unproofread scanNot analysed yet
ALIBER. 9. pheria ab illis assumpta. SI in circulo ABCD, cuius centrum E, rectae AE, CE, constituant angulum AEC, ad centrum Ez nominabitur figu ra AECD, contenta rectis AE, EC, &circunferentia AUc, quam praedictae linea assumunt, Sector circuli. Ex hoc autem perspicue etiam colligitur, an gulum, qui definitione 8. explicatur, referri ad circunferentiam, quae ipsius basis est, non autem ad eam, in qua existit, vt multi inter. pretes existimarunt. Nam sicut in hac definitione Euclides intelligit circunferentiam ADC, quae basiest anguli ad contrum conctituti, quando mentionem facit peripheriae a rectis AE, CE, assumptae: Ita quoque in illà intelle xisse eum necesse est nomine peripheria, quam rectae lineae assumunt, eam, quae basis est anguli ad circunferent iam consti ruci; quandoquidem in vtraque definitiene vsus est eodem verbο graco ἀπολαμβάνα. SIMILIA circuli segmenta sunt, quae angulos capiunt aequales: Aut in quibus an guli inter se sunt aequales. SEGMENTA, seu circunferentiae ABDF, DCAE, quae capiunt hos duos angulo ABF. DCE, aequales: vel, quod idem est, in quibus ij. dem anguli aequales existunt, iuxta 7. definitionem, similes dicuntur. EODEM modo segmenta diuersorum circulorum tam aqualium, quam inaequalium a Gecmetris di cuntur similia, quae vel suscipiunt aequales angulos; vel in quibus aequales anguli existunt. Vt si anguli ABC, DEF, G i I, fuerint aequales, dicentur segmenta, seu circunferentia ABC, DEF, GHI, quae dicios angulos suscipiunt, vel in quibus pradicii anguli existunt, similes. Consistit autem haec segmensegmentorum, circunferentiarumne similitudo in eo, quod qualis pars est vna circunsrentia totius suae circunferentiae, talis quoquo sit altera circunferentia, quae dicitur huic si milis, totius suae circunferentiae; ita vi qualis, &quanta pars est circunferentia ABC, totius circunferentiae ABCA, talis &tanta quoque pars sit circunferentia DEF, totius cincunferentiae DEFD; Item talis, &tanta circunferentia GHI, totius circunferentiae GHIG. Vel potius segmentorum similitudo in hoc consistis, quod segmenta, seu circunferentiae similes, ad totas circunferentias suas eandem habeant proportionem. Quod autem segmenta, quae vel aequales suscipiunt angulos, vel in quibus existunt aequales anguli, sint huiusmodi, demonstrabimus propositione vltima lib. 6. Nunc satis sit, talia segmenta circulorum, vel etiam arcus, circunferentiasue, appellari similes.