Latin
PROBL. I. PROPOS. I
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 299
Unproofread scanNot analysed yet
PROBL. I. PROPOS. I. DATI circuli centrum reperire. SIT circulus datus ABCD, cuius centrum oportet in uenire. Ducatur in eo linea vtcunque AC, quę bisariam diuidatur in E, &per E, ad AC. perpenditularis agatur BD Hac igitur bifariam secta in F; dico F, esse centrum circuli propositi. In ipsa enim recta BD, aliud punctum, pręter F, non erit centrum, cum omne aliud punctum ipsam diuidat inaequaliter, quandoquidem in F, diuisa fuit aequaliter. Si igitur F, non est centrum, sit punctum G, extra rectam BD, centrum, à quo ducantur lineae GA, GE, GC. Q uoniam ergo latera AE, EG, trianguli AEG, aequalia sunt lateribus CE, EG, trianguli CEG; &basis AG, basi CG; (a centro PLIBERƆ. III. 100 centro enim ducuntur) erunt anguli AEG, CEG, ęquales, ideoque recti: Erat autem &angulus AEF, rectus ex constructione; Igitur recti AEF, AEG, aequales sunt, pars &totum. quod est absurdum. Non est ergo punctum G, centrum; eademque est ratio de omni alio. Quare F.