Latin
THEOR. 5. PROPOS. 6
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 305
Unproofread scanNot analysed yet
IN diametro AB, circuli AGDEB, cuius centrum F, punctum assumatur quodcunque G, praeter centrum, &ex G, cadant in circulum quotcunque hncae FC, FD. FE; Dico omnium, quę ex G, ad circunferentiam ducuntur, maximam esse GA, in qua est cenfrum, minimam vero reliquam GB, quae diamerrum perficit; Deinde rectam GC, quae centro propinquior est, maiorem recta GD, quę a centro plus distat, &eadem ratione GD, maiorem recta GB; Denique ex G, ad vtiasque partes minimae lineae GB, duci posse tantummodo duas lineas inter se aequales. Ducantur e centro E, ad C, D. &E, rect, lineae FC, FD, FE. Quoniam Diigitur duo latera GF, FC, tranguli GFC. maiora sunt latere GC; Sunt autem rectę GF, FC, aequales rectis GF, FA, hoc est, rectae GA; erit &GA, maior quàm GC; Eadem ratione maior erit recta GA, quam GD, &quam GE. Q uare GA, maxima est omnium, quae ex G, in circulum cadunt. DEINDE, quoniam in triangulo EFG, latus EF, minus est duobus lateribus FG, GE; Est autem FE, ipsi FB, aequalis; erit &FB, minor duabus rectis FG, GE. Dempta ergo communi recta FG, remanebit adhuc GB, minor, quam GE; Eadem ratione mino, erit GB, quam GD, &quam GC. Quare GB, minima est omnium, quae ex G, in circuli circunferentiam cadunt. RVRSVS, quia duo latera GF. FC, trianguli GFC, aequalta sunt duobus lateribus GF, FD, trianguli GFD; &angulus intus GFC, maior est angulo GFD; erit basis GC, maior base GD; Eadem ratione maior erit GC, quam GE; Item inaior erit GD, quam GE. Q uare linea propina a a e e e e e ea propinquior centro maior est ea, quae remotior. FIAr iam angulo BFE, ex altera parte aequalis angulus BFH, &ducatur recta GH, ita vt GE, GH, aequaliter distent a centro. Quoniam igitur latera EF, FG, trianguli EFG, aequalia sunt latenbus HF, FG, triangu li HFG, &anguli his lateribus contenti EFG, HFG, aequales; erunt rectae GE, GH, ex xtraque parte ipsius lineae minimaeGB, aequales inter se.