Latin
THEOR. 5. PROPOS. 6
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 306
Unproofread scanNot analysed yet
Q uod autem nulla alia his duabus possit esse aequalis, constat. Nam si ex G, ducatur alia, quae cadat supra punctum H, erit ea, cum sit centro propinquior, maior quam GH; si vero cadat infra H, erit ea, cum sit remotior a centro, minor quam GH, vt ostensum fuit. Duę igitur solum rectae lineae aequales ad vtrasque partes minimae GB, cadunt. Itaque si in diametro circuli quodpiam sumatur punctum, &c. Quod erat demonstrandum. ITT