Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 307
Unproofread scanNot analysed yet
Primum enim si DA, non transit per centrum; ducta ex D, per centrum recta quapiam linea, erit ea omnium ex D, cadentium maxima. Quod est absurdum; eum DA, ma xima ponatur. Transit ergo DA, per centrum DEINDE, si DC, non est in directum ipsi DA; protracta AD, in directum, erit alia recta quam DC, ex D, cadens, nempe pars ipsius AD, protractae, omnium minima; Quod est absurdum; cum DC, minima ponatur. Est ergo DC, reliqua pars diametri. RVRSVS, si DE, non est vicinior centro, quam DFzant aequis liter distabunt ab eo, aut DE, longius ab eo abest: Si aequaliter distant, ipsae erunt aequales; quod est absurdum, ponitur enim DE, maior. Quod si D F, dicatur esse propinquior centro, ipsa eris maior, quam DE. Quod magis est absurdum. POSTREMO, si DE, DE, non aequaliter distant a centro, erit ea, quae magis distai, reliqua minor. Quod est absudum. Ponuntur enim aequales DE, DB.