Latin
THEOR. 7. PROPOS. 8
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 307-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 7. PROPOS. 8. SI extra circulum sumatur punctum quodpiam, ab eoque puncto ad circulum de ducantur rectae quaedam lineae, quarum vna quidem per centrum protendatur, reliquae vero vt libet: In cauam peripheriam cadentium rectarum linearum maxima quidem est illa, quae per centrum ducitur; aliarum autem propinquior ei, quae per centrum transit, remotiore semper maior est: In conuexam vero peripheriam cadentium rectarum linearum minima quidem est illa, quae inter punctum, &diametrum interponitur; aliarum autem ea, quae propinquior est minimae, remotiore semper minor est.