Latin
THEOR. 7. PROPOS. 8
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 308
Unproofread scanNot analysed yet
Duae autem tantum rectae lineae aequales ab eo puncto in ipsum circulum cadunt, ad vtrasque partes minimae. EX puncto A, extra circulum BCDE, cuius centrum K, lineae secantes circulum ducantur, quarum AI, per cen trum transeat; aliae vero AH, AG, AF, vtcunque. Dico omnium esse maximam AI, quae per centrum incedit: Deinde rectam AH, quae centro propinquior existit, maiorem recta AG, quae remotior est a centro; Et eadem ra tione AG, maiorem quam AF. Econtrario autem, rectam AB, omnium, quae extra circulum sunt, minimam esse. Deinde rectam AC, quae vicinior est minimae AB, minorem es se recta AD, remotiore; Et eadem ratione, ipsam AD, maiorem, quam AE. Denique ex A, ad vtrasque partes minimae lineae AB, duci posse tantummodo duas lineas rectas inter se aequales. Ducantur ex centro K, ad puncta C, D, E, F, G, H, rectae KC, KD, KE, KF, KG, KH. Quoniam igitur duo latera AK, KH, trianguli AKH, maiora sunt s20. primi. I recta AH; Sunt autem rectae AK, KH aequales rectis AK, KI, hoc est, rectae AI erit &AI, maior, quam AH: Eadem tatione erit AI, maior, quam AG, &quam AF. Quare AI, est omnium, quae ex A, in circulum cadunt, maxima. DEINDE, quoniam latera AK, KH, trianguli AKH, aequalia sunt lateribus AK, KG, trianguli AKG; Et angulus tocus AKH, maior est angulo AKG; erit basis AH, base 24. primi. AG, maior. Eadem ratione maior erit AH, quam AF; Item AG, maior, quam AF. Quare linea centro propinquior maior est linea remotiore. RVRSVS, quia in trangulo ACK, recta AK, minor est dua 20. primi. bus A C, CK; si auferantur ęquales BK, CK, rem inebit adhu