Latin
ESLIBERA. III
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 325
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si sit FED, maior ipso CBD, (neque enim contra, CBD, maior vllo pacto erit ipso FED ac describantur plures circuli super eodem centro A, quirum vnus hoc loco satis fuerit HKLH: fiet tandem ex continuo augmento, angulus a diametro &peripheria, verbi gra tia, angulus KHL, maior recto: quod est contra ipsius Euclidis sententiam, qui eos omnes angulos ponit recto minores. Sunt igitur anguli interiores, qui ad B, &E. inter se aequales: quod fuit ostendendum. Idem de exterioribus iudicium. N. que in hac demonstrandi ratione ullus est paralogismus. Licet enim nul la sit comparatio angulorum, quos vocant, contactus, ad angulos rectilineos: attamen erit angulorum qui fiunt ex sectione rectae lineae, &peripheriae, aliqua collatio ad ipsos rectilineos. Eiusmodi enim auguli, qui mixti dicuntur, manifeste maiores, &minores fiunt. His ad hunc modum demonstratis, aio contactum circu lorum interiorem, non esse quant itatem. Super centro M, in eadem linea H L, posito, describatur circutus BFNB, tanie interuallo, quanto est circulus EFGE; posita scilicet MB, semidiametro aequali ipsi AE; qui circulus tangat BCDB, circulum in puncto B. Et manisestum est, angulum FBD, aequalem esse angulo FED, propter aequalitatem peripheriarum &diametrorum: Quapropter &idem ipse FBD, erit an gulo CBD aequalis. Igitur CBF, contactus, nihil addit ad ipsum CBD, angulum. Quaere CBF, quantitas non est: quod fuit probandum. Atque hinc procedit demonstratio, eorum, quae in terrio libro adduximus, theorematum. HAEC igitur est Peletarij sententia de angulo contactus, quae omnino Euclidi est contraria. Si enim Euclides sensisset, angulum contactus nihil prorsus esse, &angulum semicirenli aequalem recto rectilineo: Quid, obsecro, tantopere desudasses, CLIBERS. III. Q113 dasset, vt demonsiraret, angulum contactus esse minorem omniacuto rectilineo, angulum vero semicirculi maiorem? Quid enim clarius, quam nihil, cuiusmodi est angulus contactùs, ex Peletari sententia, minus esse quocunque angulo? Quid quoque magis perspicuum, quam angulum rectum, quilem ponit Peletarius angulum sem. circuli, maiorem eße quolibet acuto?