Latin
ESLIBERA. III
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 326
Unproofread scanNot analysed yet
Quapronter angulum contactus vere esse angulum, ac quantitatem, affirmanus; atque a lea angulum semicirculi recto rect lineo minrem. Vn le dissoluenda sunt a nobis omnia Peletarij sophisinatae, quae in hac digressione adduxit, ad confirmandum, angulum contactus nihil esse. PRIMVM igitur extra intelligentiam isse fatemur, vi inter quantitater minima dari possit: sed inficiamur, nos aßerere angulum contactus esse minimam quantitatem; Immo vero asseueramu:, quemuis angulum contactus &si ab Euclide minor ostensus est omni acuto rectilineo, diuidi posse in partes infinitas, non quidem per lineam rectam vt Euclides demonstrauit, &optime; sed per lineam circularem. Vt proposito angulo contactus CAB, si per A, describatur circulus AEH, maior cir culo ABG, tangens rectam CD, in A; fiet angulus contactus CAE, minor angulo contactus CAB. Quod si adhuc maior circulus AFI, describatur, erit multo minor angulus contactus CAF, eodem angulo contactus CAB. Atque ita sine fine semper minorem angulum contactus efficiemus. Reperitur igitur inaequalitas inter angulos contactuum, quamuis quilibet eorum minor sit acuto rectilineo quocunque: Quemadmodum quiuis angulus acutus minor est recto, &tamen quolibet acuto dato, minor dari poteris cum diuidi possit infinite. Vt angulus acutus BAC, minor est recto BAF; &tamen si ducatur recta AD, inter AC, AB, fiet acu tus minor BAD: Quod si alia recta AE, inter AB. AD, ducatur, erit multo minor acutus BAE, nec vnquam finis erit huius decrementi. PARI ratione asserimus, angulum contactus angeri posse in se infinite, ita vt quouis angulo contactus proposito, dentur alij maiores sine numero. Vt in superiori figura circulari, angulo contactus CAF, maior est angulus contactus CAE, &multo maior angulus contactus CAB; Atque ita deinceps, si minores semper circuli, quam ABG, describantur tangentes rectam CD. in A augebitur perpetuo angulus contactus; semper tamen minor existet quouis rectilineo acuto. Quemadmodum quouis angulo acuto dato, dantur alij acuti innumeri maiores.