Latin
ESLIBERA. III
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 328
Unproofread scanNot analysed yet
QUOD autem anguli contactus sint inaquales inter se, &non omnes aequales, vt vult Peletarius, si militer &anguli semicirculorum, ex eo manifestum est, quod angulus quilibet confisiit in vnico puncto, &linearum inclinatione, quae non in directum iacent, vt constat ex anguli plani definitione. Hinc enim sit, vt aequalitas angulorum erusdem generis requivat eandem inclinationem linearum, ita vt lineae vnius contceniant omnino lineis alterius si vuus alleri superponatur; Ea enim aequalia sunt, quae sibi mutuo congruunt, iuxta 8. pronunciatum. Cum igitur in angulis contartus, nec non in angulis semicirculorum, nequaquam reperiatur semper eadem inclinatio, quod (vno superposito alteri) lineae eorum non sibi respondeant, sed prorsus inter se dissideant, ceu ex figuris superioribus perspicuum est; : Non erunt omnes anguli huiuscemodi inter se aquales; Immo quilibet angulus contactus augeri, &diuidi poteris infinite per lineam curuam, licet per rectam secari nequeat, vt recte ostendit Euclides. Cuius etiam rei haec asserri potest causa; Si enim linea contingens circulum concipiatur moueri circa punctum contacius immobile, continuo circulum secabit, donec iterum ipsum contingas: Tunc enim primum secare desines circulum: Quare si uel minime inclinari intelligatur super puncio illo contacius fixo, secabit circulum, cum in vno tan tum puncto linea recta circulum possis tangere, vt ex 2. propositione huius lib. collegimus. SOLVM igitur illi anguli contacius, pariterque illi! dontaxat anguli semicirculorum aequales inter se erunt, qui efficiuntur a peripherijs aequalibus: In his enim tantummodo linea sibi congruunt mutuo. Anguli vero contactas, qui efficiuntur ae peripherijs minoribus, ma iores erunt; Es qui a peripherijs maioribus, minores. Anguli denique semicirculorum maiorum maiores, minorum autem minores erunt, vt non obscure intelligi potest ex superioribus figuris: Neque enim linea talium angudorum si bi mutuo conueniunt. CONSTAT ergo, quemuis angulum concactus habeea partes, &vnum alteri posse aequalem exhiberi, ac rursus inaqualem, nempe maiorem, vel minorem: quemadmodum &in reliquis angulis omnibus fieri cernimus. Quod etiam