Latin
EREUCLID. GEONS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 329
Unproofread scanNot analysed yet
EREUCLID. GEONS. utunm de queeunque. dngulo feniei euli. die potet. Non igitur recte intellexit Peletarius, angulam contactus minimam esse quantitatem, angulum vero semicirculi, maximam. DEINDE non est, quod anxium reddat Peletarium prima propositio decimi libri. Ea enim intelligenda est tam de quantitatibus eiusdem generis, quam diuersi, dummodo vtranis multiplicata alteram excedere possit; cuiusmodi non sunt angulus contactus, &angulus acutus rectilineus. Nam angulus quilibet contactus siue bis sumatur, siueter, quaterus, siue denique quoties libuerit, semper minor est angulo acuto rectilineo. Si namque quotcunque anguli contactus, vt centum inter se aequales angulum acutum rectilineum excederent vel se illis aequarent; esset quoque vnus illorum maior, vel aequalis illi angulo acuto rectilineo, qui esi centesima pars propositi an guli acuti rectilinei; quod est absurdum, cum quilibet angulus contactus minor sic quocunque angulo acuto rectilineo, velut ab Euclide fuit demonstratum. Quare nullo modo ex illa propositione colligere licebit, si ab angulo acuto malius, quam dimidium auferatur ac rursus ex reliquo maius, quam dimidium, idque continuo fiai, relinqui tandem angulum acutum minorem angulo contactus proposito; quoniam anga lus contactus, vt dictum est, per quemcunque etiam numerum multiplicatus, siue quantumuis auctus, semper minor existi angulo acuto; nec vnquam ipsum superare potest: quod tamen necessario requiritur ad demonstrationem dictae propositionis Vt enim demonstretur, multiplicanda est minor quantitas proposita toties, donec excedat maiorem, ceu videre licet apud omnes interpretes Euclidis. Vnde Campanus, vel potius ipse Euclides per Campanum, quando in Stereometria a curuo rectum aufert, vel contra, vt vult prima propos. lib. 10. assumit semper tales magnitudines, quarum alterutra multiplicata alteram excedere potest. IAM vero nulla ratione concedemus Peletaria, angulum tantummodo effici a duabus lineis se secantibus. Sufficit enim, vt angulus efficiatur, duas lineas in plano adinuicem inclinari, ita tamen, vt non in directum iaceant, vt constat ex anguli plani descriptione tradita ab Enclide, quanquam se mutus non scecut, si preducantur; cuiusmodi sunt peripheria &liILIBERO. III. &linea recta illam tangens, vel etiam duae peripheria se tangentes. Quare vere angulum efficiunt, vt antea diximus. POREO demonstratio Peletarij, qua conatur ostendere, contactum interiorem non eße quantitatem, nullius est momenti.