Latin
DE EOCLID. GEONVS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 382
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque cum arcus AB, contineat tales partes quinque, &arcus AE, tres; 30. teroj. continebit reliquus arcus EB, duas. Diuiso ergo arcu EB, bisariam in I, erit arcus BI, pars decimaquinta totius circunferentiae. Quare ducta recta BI, subtendet decimam quintam partem totius circunferentiae; cui si aliae quatuor. 1. quarti decim aequales in circulo accomodentur, inscriptum erit in 27. tereij. circulo quintidecagonum aequilaterum, quod &aequiangu lum est, cum eius anguli subtendant arcus aequales, ut perspicuum est. In dato igitur circulo quintidecagonum, &c. Q uod erat faciendum. SIMILITER autem per ea, quae dicta sunt de pentagono supra, propos. 12. 13. &14. describemus circa datum circulum quintidecagonum aequilaterum, &aequiangulum; Item in dato quintidecagono aequilatero, &aequiangulo circulum inscribemus, &tandem circa datum quin tidecagonum describemus circulum.