Latin
SCHOLION. I
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 382-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. I. Ex huius problematis structura, atque demonstratione col ligi potest methodus, ac ars quadam, qua infinitae propemodum figurae in dato circulo inscribantur. Nam quia recta AB, denominatur aternario, quod sit latus trianguli aequilateri, &recta AE, à quinario, quod sit latus pentagoni; si multiplicentur 3. cum 5. efficientur 15. Quare ex dictis duobus lateribus in circulo descriptis, inscribetur in eodem figura 15. latarum, angulorumque aequalium, hac ratione. Denominator lateris AB, hoc est, 3. exceditur à denominatore lateris AE, nempe a 5. binario. Igitur arcus BE, continebit duo latera figurae praediciae; Ideoque diuiso arcu BE, bifariam in I, erit subtensa recta BI, latus figurae 15. laterum, angulorumque aequalium, vt demonstratum fuit. Hac fere arte vsus est Euclides in describendo Quintidecagono intra circulum. Ex qua licebit nobis inferre huiusmodi Theorema SI in circulo ab eodem puncto inscribantur dis duo latera duarum figurarum aequilaterarum, &aequiangularum; continebit arcus interdicta latera inclusus, tot latera alterius figurae inscribendae in eodem circulo, quot unitatibus inter se differunt denominatores dictorum laterum; Continebit autem figura inscribenda tot latera, angulosque aequales, quot unitates sunt in numero, qui ex multiplicatione denominatorum producitur.