Latin
DE PROPORTIONIBVS
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 401
Unproofread scanNot analysed yet
Cum enim, ut Euclides demonstrat propos. 5. lib. 10. commensurabiles quantitates quaecunque, inter quas, ut diximus, est proportio rationalis, inter se proportionem eam habeant, quam numerus ad numerum; sit, ut omnis proportio rationalis quarumcumque qui titatum continuarum assignari, seu exhiberi possit in numeris. Aut igitur maior numerus comprehendit minorem, ad quim refertur, aliquoties perfecte; qua ratione constituitur proportio multiplex: aut semel tantummodo, ac praeterea unam eius partem aliquotam; &sic habetur proportio superparticularis; aut semel duntaxat, &insuper plures partes eius aliquotas non facientes unam; &conficitur proportio superpartiens: Aut aliquoties, &unam eius partem aliquotam; &colligitur proportio multiplex superparticularis: Aut denique aliquoties, &plures eius partes aliquotas non facientes unam; &exurgit pro portio multiplex superpartiens. Neque uero alio mo do minor quantitas à maiore contineri potest. Eadem ratione