Latin
SILIBERO V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 402
Unproofread scanNot analysed yet
SILIBERO V. ratione constat, totidem esse genera proportionis minoris inaequalitatis. QUONIAM uero non exiguus est usus denomi! natorum proportionum rationalium, quas hactenus exposuimus, non abs re erit, paucis docere, à quibusnam numeris singulae proportiones denominentur. Denomi nator ergo cniuslibet proportionis, dicitur is numerus, qui exprimit distincte, &aperte habitudinem unius quantitatis ad alteram. Vt denominator proportionis octuplae, est 8. Nam hic numerus indicat, maiorem quantitatem proportionis octuplae, continere minorem octies. Similiter denominator proportionis sesquiquin tae, est 1 1; quoniam iste numerus significat, maiorem quantitatem proportionis sesquiquintae, continere minorem semel, &quintam eiusdem partem. Atque ita de reliquarum proportionum denominatoribus dicendum erit. Inde factum est, ut arbitror, quod Euclides in lib. 6. &caeteri Mathematici, appellent denominatorem cuiusuis proportionis, quantitatem illius, quia denominator, ut diximus, ostendit, quanta sit una quan titas ad alteram, cum qua confertur, ut ex propositis exemplis constat. Ex dictis autè facilè colligi potest denominator cuiusque proportionis. Denominator. n. proportionis mul tiplicis, quaecunque ea sit, est numerus integer; quia maior quantitas aliquoties minorem debet continere. Vt proportionis duplae denominator, est 2. Noncuplae 9. Centuplae 100. millecuplae 1000. &c. Denomi natores autem proportionu submultiplicium multiplici. bus correspondentium, sunt partes aliquotae à dictis denomi natoribus denom: natae: Vt denominator proportionis subduplae, est; subnoncuplae, :subcentuplae, re submillecuplae, τὸςς; Denommator autem proportions subquintuplae est 3. Eodem modo &denominatores alia rum proportionum submultiplicium reperiemus. Itaque denominator cuiuscunque proportionis submultiplitis, est numerus fractus, cuius numerator perpetuo est unitas; denominator autem, numerus proportionem multiplicem correspondentem denominans, ut ex dictis exemplis patet.