Latin
SILIBERO V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 409
Unproofread scanNot analysed yet
ubi demonstratur ab Euclide, Partes cum pariter multiphcibus ABCD in eadem proportione esse, hoc est, A, &B, magni tudines eandem habere proportionem, quam earum aque multiplicia C, &D. Non ergo ita est intelligenda haec definitio, praesertim cum tam ignota sit hec proportio inter C &D, quam illa inter A, &B; quandoquidem semper eadem est. Quaere non recte nos Euclides perduceret ad netitiam proportionis inter A, &B; Est ergo sensus huius definitionis ille, quem exposuimus, vt liquido constat ex verbis Euclidis. VI. IN eadem ratione magnitudines dicun tur esse, prima ad secundam, &tertia ad quartam, cum primae &tertiae aeque multiplicia, ia secundae &quartae aequemultiplicibus, qualiscunque sit haec multiplicatio, utrunsque ab utroque uel una deficiunt, uel una aequalia sunt, uel una excedunt; si ea sumantur, quae inter se respondent. EXPLICAT hoc in loco Euclides, quaernam conditiones requirant apud Geometras, magnitudines, ut ean dem dicantur habere proportionem. Quod ut rectius exequatur cogitur confugere ad earum aequemultiplicia, ut complectatur omnes proportiones magnitudinum, tam rationales, quim pri quam irrationales. Sint igitur quatuor magnitudines A primit; B, secunda; C, tertia; &D, quarta, sumanturque mae, &tertiae aequemultiplicia quaecunque; E, quidem ipsius A; &F, ipsius C: Item sumantur secundae, &quartae alia quaecunque aequemultiplicia; G, qui dem ipsius B; &H, ipsius D, siue haec duo posteriora sint ita multiplicia secundae, &quartae, sicut priora duo multiplicia sunt primae &tertiae, ΑBc siue non.