Latin
SILIBERO V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 410
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si iam inter se conferantur sumECUH pta aequae multiplicia ea, quae inter se respondent, ut multiplex primae, &multiplex secundae inter se, hoc est E, &G; Item multiplex tertiae &mul tiplex quartae inter se, hoc est F, &H, depre hensumque fuerit perpetno, caita inter se se habere, ut si E, multiplex primae magnitudinis A, minus fuerit, quam G. mul tiplex secundae magnitudinis B; etiam F, multiplex tertiae ma gnitudinii C, minus sit quam H, multio lex quartae magnitudinis D: Aut si E, aequale fuerit ipsi G; etiam F, aequale sit ipsi H; Aut denique si E, maius fuerit quam G; etiam F, maiis sit quam H; (quod est utrumque ab utroque vel vna defice re, nel una aequalia isse, uel una excedere) ita vt in nullo genere multiplicium contrarium possit reperiri, idest, vt nunquam E, minus sit quam G, quin &F, minus sit quam H; &ut nunquam E, aequale sit ipsi G, quin &F, ipsi H, sit aequàle ; Denique ut nunquam E, maius sit quam G, quin &F maius sit, quam H. Si inquam deprehensum fuerit, aeque multiplicia quaeuis accepta, perpet:o se se ita habere; vt dictum est, dicetur eadem esse proportio primae magnitudinis A, ad secundam magnitudinem B, quae est proportio tertia magnitudinis C, ad quartam magnitudinem D. Quod si deprehenderetur aliquando, etiam in solo vno genere multiplicium, multi plex E, deficere a multiplici G; non autem multiplex F, deficere a multiplici H; Aut E, aequale eße ipsi G, at F, non aequa le ipsi H3Aut denique E, excedere ipsum G, at F, non excedere ipsum H, quamuis in infinitis alis multiplicibus conditio praedicta reperiatur, nulla ratione dicentur quantitates proposita eandem habere proportionem, sed diuersas, ceu in defin. 8. fiet perspicuum. ITAQVE vt demonstratione aliqua concludantur quatuor! tuor quantitates eandem habere proportionem, ostendendum erit, quaecunque aque multiplicia primae, &tertia collata cum quibuscunque aeque multiplicibus secundae, &quartae, habere conditionem praedictam defectus, aequalitatis, aut excessus. Similiter si quatuor quantitates concedantur eandem habere proportionem, concedatur quoque necesse est, quaelibet aeque multiplicia primae, &tertiae collata cum quibuilibet aeque multiplicibus secundae, &quartae, habere eandem defectus, aequalitatis, aut excessus conditionem. Debent enim definitio &definitum reciprocari. Vt autem perspiciatur, quonam pacto, propositis qua tuor magnitudinibus eandem proportionem habentibus, quaedam aeque multiplicia primae, &tertiae magnitudinis, a quibusd.