Latin
SILIBERO V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 411
Unproofread scanNot analysed yet
in aequae multiplicibus secundae &quartae magnitudinis, utrumque ab utroque una deficiant; alia uero vna aequalia sint; alia denique una excedant, si ea sumantur, quae inter se respondent; placuit vnum exemplum adducere in numeris. Sint enim qua tuor numeri 3. 2. 6. 4. sumanturque primi &tertij aeque mul tiplices, nempe quadrupli 12. &24. Item secundi &quarti sumantur alij aequemultiplices ut septupli 14. &28. Vides igitur tam 12. multiplicem primi deficere a 14. multiplice secundi, quam 24. multiplicem teri ij a 28. multiplice quar ti. Rursus primi, &tertij sumantur alij aeque multiMM. A. plices, nimirum sextupli, 18. &36. Item secundi, &quarti sumantur alij eque multiplices, ut noncupli 18. &36. Vides ergo, ta 18. multiplicem primi aequalem esse 18. multiplici secundi, quam 36. multiplicem tertij, 36. multiplici quarti. Postremo primi, &terti sumantur alij aeque multiplices, nempe tripli 9. &18. Item secundi, &quarti alij aeque multiplices, vt du pli 4. &8. Vides igitur tam 9. multiplicem primi excedere 4. multiplicem secundi, quam 18. multiplicem tertu, 8. multi plicem quarti. Si igitur in omnibus aeque multiplicibus in quacunque sumantur multiplicatione semper deprehendatur, vnum trium horum verum esse, dicetur eadem esse proportio 3. ad 2. quae est 6. ad 4. alias non. CAMPANVS vero atque Orontius, Jlonge aliter defini tionem! ALIBERTS V C 156 tionem hanc exponunt. Dicunt enim Euclidem uelle, tum demum quatuor magnitudines eandem habere proportionem, cum primae &tertiae aeque multiplicia, a secunda &quartae aeque multiplicibus, utrumque ab vtroque, vel vna deficiunt proportionaliter, hoc est, in eadem proportione; uel una aequaliae sunt, vel vna excedunt proportionaliter, si ea sumantur, quae inter se respondent. Clarius, ut ait Campanus, quando earum aeque multiplicia proportionalia sunt, id est, cum eandem proportionem habet multiplex primae ad multiplex secundae, quam multiplex tertiae ad multiplex quartae.