Latin
BAOLIBERS. V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 417
Unproofread scanNot analysed yet
SINY magnitudines A, B, C, D, E, continue proportio nales, ita vt ea sit proportio A, ad B, quae B, ad C 3 &C, ad D; &D, ad E. Proportio igitur A, magnitudinis primae ad C, magnitudinem tertiam, dicitur duplicata eius proportionis, quam habet A, magnitudo prima ad B. magnitudinem seciendam: quoniam inter A, &C, duae proportiones reponun tur, quae aequales sunt proportioni A, ad B; vt pro portio A, ad B; &B, ad C. At proportio A, maABCDE gnitudinis primae ad D, magnitudinem quaertam, dicitur triplicata eius proportionis, quam habet A. magnitudo prima ad B, magnitudinem secundam: quia inter A, &D, reperiuntur tres proportiones, quae aequales sunt proportioni A, ad B, nimirum proportio A, ad B5B, ad C; &C. ad D. Sic quoque proportio A, ad E, dicitur quadruplicata proportionis A, ad B; propterea quod quatuor proportines intericiuntur inter A, &E, quae aequales sunt proportioni A, ad B, &c. QUOD si e contrario ea sit proportio E, ad D, quae D, ad C 3 &C, ad B; &B, ad A; dicetur proportio E, ad C, duplica ta proportionis E, ad D: At vero proportio E, ad B, dicetur triplicata proportionis E, ad D; sic quoque proportio E, ad A, dicetur quadruplicata proportionis E, ad D, &c.