Latin
BAOLIBERS. V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 418
Unproofread scanNot analysed yet
INTERPRETES nonnullicolligunt ex hac definitio ne; si proponantur aliquot quantitates continue procortionales, proportionem primae quantitatis ad tertiam, esse duplam proportionis primae quantitatis ad secundam, eo quod Fuclides illam vocet duplicatam proportionem huius. Eodem modo volunt, proportionem primae quantitatis ad quartam, esse triplam proportionis, quam habet prima quantitas ad secundam, &c. Quod tamen nulla est ratione concedendum. Nec enim Euclides hoc significare voluit, sed docuit tantummodo, proportionem primae quantitatis ad tertiam, appellari duplicatam eius proportionis, quam habet prima quantitaus ad secundam; proptoreae quod inter primam quantitatem, ac tertiam reperiantur duae proportiones aequales ei proportioni, quam habet prima quan titas ad secundam, &sic de caeteris, ut diximus. Non autem, illam duplam esse huius, intellexit, ne Theorema proponerei, quod merito quispiam concedere recusaret. Quis enim affirma bit, in his numeris continne proportionalibus 25. 5. 1. proportionem 25. ad 1. duplam esse proportionis 25. ad 5. cum potius sit quincupla? At vero, illam dici huius duplicatam, nemo inficiabitur, eo quod bis sit posita, &continua: proportio 25. ad 5. Deinde quo modo erit proportio 1. ad 25. dupia proportionis 1. ad 5. cum illa minor sit, haec autem maior? Dicetur tamen illa huius duplicata, ob causam iam explicatam, licet sit eitus quinta pars. Quare &si proportio 25. ad 1. dicitur duplica ta proportionis quincuplae, tamen decupla proportio est eiusdem dupla. Quemadmodum etiam proportio octupla dupla est proportionis quadrupla, cum tamen quadruplae duplicata, sit sedcupla, vt hic pates 16. 4. 1. ITNQVE hoc in loco Euclides explicas tantum, quid nam intelligendum sit nomine proportionis duplicatae, triplica tae &c. vt demonstrationes sequentium librorum percipiantur, rebusque possint materialibus accommodari. Non autem deter minat, quae nam proportio sit alterius dupla, vei tripla, vel qua drupla, &c. Quare cum ex propositione 20. lib 6. constet, pro portionem quadrari ad quadratum duplicatam esse proportioris, quam habes latus prioris quadrati ad latus posterioris, col. ligendum erit, si continuetur proportio laterum in eribus terminis, proportionem quadrati ad quadratum, eße eam, quae est primi termini ad teritum; itant si prioris! quadr. ui latus fuerit trium palmorum, posterioris autem vnius palmi, prius qua dratum ad posterius, habeat proportionem quam 9. ad 1. i1a vi illud nouies hoc complectatur. Nam proportio 9. ad 1. quae est noncupla, dicitur iuxta hanc definitionem, duplicata proportionis triplae, qualis est 9. ad 3. vel 3. ad I. ut in his numeris 9. 3. 1. perspicuum est. Non autem inferendum erit, proportionem quadrati ad quadratum, duplo esse maiorem proportione lateris ad latus.