Latin
BAOLIBERS. V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 424
Unproofread scanNot analysed yet
AB, ad AC, excessum, quo consequentem superat antecedens, vt DE, ad DF; Dicemur proportionem conuertere. Vnde sic fere loquuntur scripiores. Igitur per conuersionem rationis, &c. Confirmabitur autem hic argumentandi modus propos. 19. huius lib. XVII. EX aequalitate ratio est, si plures duabus sint magnitudines, &his aliae multitudine pares, quae binae sumantur, &in eadem ratione: cum ut in primis magnitudinibus prima ad ultimam, sic &in secundis magnitudinibus prima ad ultimam sese habuerit. VII VEL aliter. Sumptio extremorum, per subductionem mediorum.