Latin
BAOLIBERS. V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 425
Unproofread scanNot analysed yet
SINT plures magnitudines duabus A, B, C, &toidem D, E, F, sintque binae ac binae in eadem proportione, hoc est A, ad B, ut D, ad E; &B, ad C, ut E, ad F. Si igitur infera tur, propterea eam esse proportionem A, ad C, primae ad ultimam in primis magnitudinibus, quae est D, ad F, primae magnitudinis ad ultimam in secundis magnitudinibus; dicetur huiusmodi argumentandi formula desumpta ex aequo, siue ex aequalitate, in qua scilicet extremae magnitudines, subductis me dijs, colligunim habere unam, eandemque inter se ABC DEF se proportionem, cen in altera definitione exprimitur. Quoniam vero duobus modis ex aequalitate licet argumentari in propertionibus, vno quidem, sumendo binas ac binas magnitudines in eadem proportione, atque ordinate procedendo; altero vero, cum ordo inuertitur; fit ut duplex fit proportio ex aequalitate, non quidem ratione proportionis extremorum, sed ratione proportionis magnitudinum intermediarum. Id quod clarissime duae sequentes definitiones explicani. XVIII. ORDINATA proportio est, cum fuerit, quemadmodum antecedens ad consequentem, ita antecedens ad consequentem; fuerit etiam, ut consequens ad aliud quidpiam, ita consequens ad aliud quidpiam. VT quando fuerit A, ad B, vt D’, ad E; Rursus vt B, consequens ad aliud quidpiam, vt ad C, ita E, consequens ad F, aliud quidpiam; Ideoque concludatur A, ad C, vt D, aà F; dicetur talis modus argumentandi ex aequalitate, ordinata proportio, quod in vtrisque magnitudinibus idem ordo in proportionibus seruetur. Hic autem modus demonstratur propos. 22. huius lib. XIX.