Latin
QALIBERS. V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 450
Unproofread scanNot analysed yet
ostensum fuit. Quoniam uero ponitur esse AC, prima ad CB. secundam, ut DF, tertia ad FE, quartam; sumptaeque sunt aeque multiplices primae ac terriae; Item secun dae &quartae; fit ut si GH, multiplex primae deficit ab IN, multiplici secundae, etiam KL, multiplex tertiae deficiat ab MO, multiplici quartae; &si aequalis, aequalis; &si excedit, excedat. Deficiat nunc GH, ab IN, &KL, ab MO: additis igitur communibus HI. LM. deficiet quoque GI, ab HN, &KM, ab LO. Quod si GH, aequalis fuerit ipsi IN, &KL, ipsi MO, erit &GI, ipsi HN, aequalis, &KM, ipsi LO: Et si GH, excesserit ipsam IN, &KL, ipsam MO, excedet quoque GI, ipsam HN, &KM, ipsam LO. Q uoniam ergo si GI, multiplex primae AB, deficit ab HN, multiplici secundae CB; etiam KM. multiplex ter tiae DE, deficit ab LO, multiplici quartae FE; &si aequalis, aequalis, &si excedit, excedit; erit AB, prima ad CB, secundam, vt DE, tertia ad FE, quartam: quod est propositum. Itaque si diuisae magnitudines sint proportionales, &c. Q uod erat ostendendum. THEOR. SI quemadmodum totum ad totum, ita ablatum se habuerit ad ablatum: &reliquum ad reliquum, ut totum ad totum, se habebit. SIT tota AB, ad totam CD, ut ablata AE, ad ablatam CF. Dico &reliquam EB, esse ad reliquam FD, ut est tota A, ad totam CD. Cum enim sit AB, ad CD, ut AE, ad CF, erit &permutando AB, ad AE, ut CD, ad CF. Diuidendo ergo erit EB, ad AE, ut FD, ad CF: quare permutando rursus erit EB, ad FD, ut AE, ad CF, hoc est ut tota AB, ad totam CD, cum posita sit AB, ad CD, ut AE, ad CF; Si igitur quemadmodum totum ad totum, &c. Q uod demonstrandum erat.