Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 451
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. HINC facile demonstrabitur modus ille argumentandi in pro portionibus, qui sumitur a conuersione rationis, iuxta 16. desin, SIT enim AB, ad EB, ut CD, ad FD; Dico per conuersionem rationis esse quoque AB, ad AE, ut CD, ad CF; Cum erum sit AB, ad EB, ut CD, ad FD; erit permutando AB, tota ad CD, to tam ut EB, ablata ad FD, ablatam: ut igitur tota AB, ad tota CD, ita AE, reliqua ad CF, reliquam. Permutando ergo tursus erit AB, ad AE, ut CD, ad CF: quod est propositum. THEOR. 20. PROPOS. 20. SI sint tres magnitudines, &aliae ipsis aequales numero, quae binae &in eadem ra tione sumantur; ex aequo autem prima, quam tertia maior fuerit, erit &quarta, quam sexta, maior. Quod si prima tertiae fuerit aequa lis, erit &quarta aequalis sextae: sin illa minor, haec quoque minor erit.